Haller's Concordance: PARIES
- mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui Gen. 3:16
- ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam Gen. 16:11
- cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium Judg. 13:3
- quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula erit enim nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israhel de manu Philisthinorum Judg. 13:5
- sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae Judg. 13:7
- at ille dixit eis praecipitate eam deorsum et praecipitaverunt eam aspersusque est sanguine paries et equorum ungulae qui conculcaverunt eam 4 Ki. 9:33
- siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis Ezec. 13:12
- et conplebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum Ezec. 13:15
- et aedificium quod erat separatum versumque ad viam respicientem ad mare latitudinis septuaginta cubitorum paries autem aedificii quinque cubitorum latitudinis per circuitum et longitudo eius nonaginta cubitorum Ezec. 41:12
- et paries per circuitum ambiens quattuor atriola et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum Ezec. 46:23
- ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum Lk. 1:31
- tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti Acts 23:3