Haller's Concordance: PARIET
- cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet Gen. 17:17
- et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum Gen. 17:19
- pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero Gen. 17:21
- coram extraneo ne facias consilium nescis enim quid pariet Sir. 8:21
- propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel Isa. 7:14
- propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel Mic. 5:3
- pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum Mt. 1:21
- ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus Mt. 1:23
- ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem Lk. 1:13