Haller's Concordance: PARTEM
- egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui Gen. 30:14
- emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis Gen. 33:19
- qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis Gen. 41:34
- ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris Gen. 47:24
- do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo Gen. 48:22
- tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altare Ex. 24:6
- sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam Ex. 29:26
- quo initiatus est Aaron et filii eius cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israhel quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino Ex. 29:28
- decimam partem similae conspersae oleo tunso quod habeat mensuram quartam partem hin et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno Ex. 29:40
- contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas Ex. 36:27
- de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti et olei ac totum tus Lev. 2:16
- quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est Lev. 5:11
- rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere Lev. 5:13
- ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei Lev. 5:16
- omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat Lev. 6:5
- reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis absque fermento et comedet in loco sancto atrii tabernaculi Lev. 6:16
- haec est oblatio Aaron et filiorum eius quam offerre debent Domino in die unctionis suae decimam partem oephi offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium vespere Lev. 6:20
- tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus Lev. 8:29
- quod si pauper est et non potest manus eius invenire quae dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei sextarium Lev. 14:21
- olei vero partem mittet in manum suam sinistram Lev. 14:26
- reliquam autem partem olei quae est in sinistra manu mittet super caput purificati ut placet pro eo Dominum Lev. 14:29
- qui comederit de sanctificatis per ignorantiam addet quintam partem cum eo quod comedit et dabit sacerdoti in sanctuarium Lev. 22:14
- quod si dare voluerit is qui offert addet supra aestimationis quintam partem Lev. 27:13
- sin autem ille qui voverat voluerit redimere eam dabit quintam partem aestimationis supra et habebit domum Lev. 27:15
- quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum Lev. 27:19
- quod si inmundum est animal redimet qui obtulit iuxta aestimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum Lev. 27:27
- si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum Lev. 27:31
- ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai Num. 2:25
- confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint Num. 5:7
- adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium Num. 5:15
- loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt Num. 8:2
- interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem Num. 11:1
- offeret quicumque immolaverit victimam sacrificium similae decimam partem oephi conspersae oleo quod mensuram habebit quartam partem hin Num. 15:4
- dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel Num. 18:20
- praecipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israhel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decimae Num. 18:26
- mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi Num. 22:41
- dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei Num. 23:13
- pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio Num. 26:54
- et dabis ei praecepta cunctis videntibus et partem gloriae tuae ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israhel Num. 27:20
- decimam partem oephi similae quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin Num. 28:5
- et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini Num. 28:7
- et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus Num. 31:28
- e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque Num. 31:37
- de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae Num. 31:40
- id est duae semis tribus acceperunt partem suam trans Iordanem contra Hiericho ad orientalem plagam Num. 34:15
- absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimus Dt. 2:35
- terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad Dt. 3:12
- reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum Dt. 3:13
- quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus Dt. 10:9
- ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos Dt. 12:12
- decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos Dt. 14:22
- et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua Dt. 14:27
- venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris Dt. 14:29
- nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum Dt. 16:19
- nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel Dt. 17:20
- non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent Dt. 18:1
- primitias frumenti vini et olei et lanarum partem ex ovium tonsione Dt. 18:4
- partem ciborum eandem accipiet quam et ceteri excepto eo quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur Dt. 18:8
- et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor Dt. 34:3
- tu autem praecipe sacerdotibus qui portant arcam foederis et dic eis cum ingressi fueritis partem aquae Iordanis state in ea Josu. 3:8
- tradiditque illos Dominus in manu Israhel qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et aquas Maserefoth campumque Masphe qui est ad orientalem illius partem ita percussit omnes ut nullas dimitteret ex eis reliquias Josu. 11:8
- et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad per planitiem Libani subter montem Hermon omnes reges eorum cepit percussit occidit Josu. 11:17
- terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba Josu. 13:25
- in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam Josu. 13:27
- et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas Josu. 13:31
- sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua Josu. 14:4
- igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae Josu. 15:1
- Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron Josu. 15:13
- descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel Josu. 18:16
- terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini putavimus itaque melius Josu. 22:25
- et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigiliae Judg. 7:11
- et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini Judg. 7:17
- ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobee et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur Judg. 8:11
- quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat Judg. 14:9
- qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur Judg. 20:16
- quibus residentibus locutus est ad propinquum partem agri fratris nostri Helimelech vendit Noemi quae reversa est de regione moabitide Ruth 4:3
- Annae autem dedit partem unam tristis quia Annam diligebat Dominus autem concluserat vulvam eius 1 Ki. 1:5
- futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis 1 Ki. 2:36
- dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te 1 Ki. 9:23
- et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac 1 Ki. 14:40
- siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni 1 Ki. 30:14
- tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos 2 Ki. 10:4
- reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon 2 Ki. 10:10
- nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria 2 Ki. 12:28
- et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab et tertiam in manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum 2 Ki. 18:2
- dividite inquit infantem vivum in duas partes et date dimidiam partem uni et dimidiam partem alteri 3 Ki. 3:25
- aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina a pavimento usque ad superiora et fecit interiorem domum oraculi in sanctum sanctorum 3 Ki. 6:16
- et constituit decem bases quinque ad dexteram partem templi et quinque ad sinistram mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem 3 Ki. 7:39
- responditque vir Dei ad regem si dederis mihi mediam partem domus tuae non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto 3 Ki. 13:8
- tulitque Helias pallium suum et involvit illud et percussit aquas quae divisae sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum 4 Ki. 2:8
- et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextra usque ad partem sinistram altaris et aedis circum regem 4 Ki. 11:11
- et antequam egrederetur Esaias mediam partem atrii factus est sermo Domini ad eum dicens 4 Ki. 20:4
- excelsa quoque quae erant in Hierusalem ad dexteram partem montis Offensionis quae aedificaverat Salomon rex Israhel Astharoth idolo Sidoniorum et Chamos offensioni Moab et Melchom abominationi filiorum Ammon polluit rex 4 Ki. 23:13
- reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae 4 Ki. 25:11
- et divisit universis per singulos a viro usque ad mulierem tortam panis et partem assae carnis bubulae et frixam oleo similam 1 Par. 16:3
- reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui et perrexerunt contra filios Ammon 1 Par. 19:11
- secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium 1 Par. 27:4
- constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis 2 Par. 23:10
- cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae 2 Par. 24:14
- mediam partem vici aedificavit Melchias filius Erem et Asub filius Phaethmoab et turrem Furnorum 2 Esd. 3:11
- itaque aedificavimus murum et coniunximus totum usque ad partem dimidiam et provocatum est cor populi ad operandum 2 Esd. 4:6
- perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus 2 Esd. 4:14
- et dixi ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero 2 Esd. 4:19
- et statuemus super nos praecepta ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri 2 Esd. 10:32
- et primitias ciborum nostrorum et libaminum nostrorum et poma omnis ligni vindemiae quoque et olei adferemus sacerdotibus ad gazofilacium Dei nostri et decimam partem terrae nostrae Levitis ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum 2 Esd. 10:37
- erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri 2 Esd. 10:38
- habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus 2 Esd. 11:1
- recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos Tob. 8:2
- de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret Tob. 8:24
- cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiae suae in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se Tob. 10:10
- et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare coeperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quae adtulerant acceptam habere Tob. 12:5
- Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto. Esther 13:16
- Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi. Esther 5:3
- Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. Esther 5:6
- Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quae est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. Esther 7:2
- quam enim partem haberet Deus in me desuper et hereditatem Omnipotens de excelsis Job 31:2
- respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam Job 32:17
- partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper Ps. 62:4
- et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo Eccl. 2:10
- et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat Eccl. 3:22
- amor quoque et odium et invidia simul perierunt nec habent partem in hoc saeculo et in opere quod sub sole geritur Eccl. 9:6
- da partem septem necnon et octo quia ignoras quid futurum sit mali super terram Eccl. 11:2
- da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis Sir. 7:34
- ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo Sir. 41:26
- agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit ei partem in tribus duodecim Sir. 44:26
- pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis Isa. 61:7
- pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis Jer. 12:10
- in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultus Jer. 48:45
- et aquam in mensura bibes sextam partem hin a tempore usque ad tempus bibes illud Ezec. 4:11
- tertiam partem igni conbures in medio civitatis iuxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu eius tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos Ezec. 5:2
- tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos Ezec. 5:12
- ecce igni datum est in escam utramque partem eius consumpsit ignis et medietas eius redacta est in favillam numquid utile erit ad opus Ezec. 15:4
- congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur et armum electa et ossibus plena Ezec. 24:4
- oephi et batus aequalia et unius mensurae erunt ut capiat decimam partem chori batus et decimam partem chori oephi iuxta mensuram chori erit aequa libratio eorum Ezec. 45:11
- et haec sunt primitiae quas tolletis sextam partem oephi de choro frumenti et sextam partem oephi de choro hordei Ezec. 45:13
- et sacrificium faciet super eo cata mane mane sextam partem oephi et de oleo tertiam partem hin ut misceatur similae sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum Ezec. 46:14
- et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui. Dan. 1:2
- Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testae figuli, et partem ferream: regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto. Dan. 2:41
- haec ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat iudicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem Amos 7:4
- et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem Zach. 2:12
- et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet Dominus Deus meus Zach. 13:9
- et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones 1 Ma. 3:37
- et dimidiam partem fructus ligni quod est portionis meae relinquo vobis ex hodierno et deinceps ne accipiatur a terra Iuda et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilea ex hodierna die et in totum tempus 1 Ma. 10:30
- accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica 2 Ma. 1:26
- et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere conpulerunt 2 Ma. 8:24
- porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea Lk. 10:42
- si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te Lk. 11:36
- at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis Lk. 24:42
- dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum Jn. 13:8
- milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum Jn. 19:23
- et fraudavit de pretio agri conscia uxore sua et adferens partem quandam ad pedes apostolorum posuit Acts 5:2
- gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine Col. 1:12
- testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando 1 Tim. 5:21
- et tertius angelus tuba cecinit et cecidit de caelo stella magna ardens tamquam facula et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum Apoc. 8:10
- et soluti sunt quattuor angeli qui parati erant in horam et diem et mensem et annum ut occiderent tertiam partem hominum Apoc. 9:15
- et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram et draco stetit ante mulierem quae erat paritura ut cum peperisset filium eius devoraret Apoc. 12:4
- beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima in his secunda mors non habet potestatem sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis Apoc. 20:6
- et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto Apoc. 22:19
- et haec sunt nomina virorum qui ascenderunt per pagos suos in tribus et in partem principatus ipsorum. 3 Esd. 5:4
- et reliquam partem Iudaeae unusquisque in suam civitatem. qui venerunt cum Zorobabel et Iesu Neemia Sareo Reselimeo Emmanio Mardocheo Beelsuro Mepsato Thorolio Roebo Mauna de principibus eorum. 3 Esd. 5:8
- et dixit ad me: sta super dexteram partem et demonstrabo tibi interpretationem similitudinis. 4 Esd. 4:47
- dixit ad me: valde in excessu mentis factus es in Israhel; aut plus dilexisti eum super eum qui fecit eum: non, domine, sed dol torquent enim me renes mei per omnem horam quaerentem adprehendere semitam Altissimi et investigare partem iudicii eius. 4 Esd. 5:34
- et dedisti Enoch unam partem quae siccata est tertio die, ut inhabitet in ea, ubi sunt montes mille. 4 Esd. 6:51
- Leviathae autem dedisti septimam partem humidam. et servasti ea, ut fiant in devorationem quibus vis et quando vis. 4 Esd. 6:52
- et vidi, et ecce de sex pinnaculis divisa sunt duo et manserunt sub capite quod est ad dexteram partem; nam quattuor manserunt in loco suo. 4 Esd. 11:24
- et dimitte abs te mortales cogitationes, et proice abs te pondera humana, et exue te iam infirmam naturam, et repone in unam partem molestissima tibi cogitamenta, et festina transmigrare a temporibus his. 4 Esd. 14:14