Haller's Concordance: PARTICEPS
- et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis feceruntque classem in Asiongaber 2 Par. 20:36
- Omnis autem provincia et civitas, quae noluerit sollemnitatis huius esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus, et inobedientiae. Esther 16:24
- numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto Ps. 94:20
- particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua Ps. 119:63
- qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est Pr. 28:24
- neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae Wis. 6:25
- particeps idolorum Ephraim dimitte eum Osee 4:17
- et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt Osee 6:9
- et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec particeps tua et uxor foederis tui Mal. 2:14
- ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur 2 Ma. 5:20
- omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar 1 Cor. 9:23
- omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis iustitiae parvulus enim est Heb. 5:13
- ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu Apoc. 1:9