Haller's Concordance: PARTICIPES
- habeto eas solus nec sint alieni participes tui Pr. 5:17
- infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona commendati Wis. 7:14
- ecce omnes participes eius confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul Isa. 44:11
- ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestrae et praebitionis eius iniustae et in exercitiis disci 2 Ma. 4:14
- Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et faeni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis 2 Ma. 5:27
- placuit enim eis et debitores sunt eorum nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis Rom. 15:27
- si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi 1 Cor. 9:12
- videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris 1 Cor. 10:18
- non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum 1 Cor. 10:21
- nolite ergo effici participes eorum Eph. 5:7
- qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortare 1 Tim. 6:2
- unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum Heb. 3:1
- participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus Heb. 3:14
- inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti Heb. 6:4
- quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis Heb. 12:8
- et audivi aliam vocem de caelo dicentem exite de illa populus meus ut ne participes sitis delictorum eius et de plagis eius non accipiatis Apoc. 18:4
- coniuncti enim sunt filiabus eorum et ipsi et filii eorum, et commixtum est semen sanctum alienigenis gentibus terrae; et participes erant praepositi et magistratus iniquitatis huius ab initio ipsius rei. 3 Esd. 8:71