Haller's Concordance: PARTUS
- ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium Gen. 35:17
- praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate Ex. 1:16
- numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti Job 39:1
- dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum Job 39:2
- et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham Ps. 78:51
- et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum Ps. 105:36
- a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis Sir. 19:11
- antequam parturiret peperit antequam veniret partus eius peperit masculum Isa. 66:7
- quemadmodum enim festinavit quae parit effugere necessitatem partus, sic et haec festinat reddere ea quae commendata sunt 4 Esd. 4:42
- quemadmodum praegnans in nono mense filium suum in adpropinquante hora partus eius, ante horas duas vel tres gementes dolores circum ventrem eius, et prodiente infante de ventre non tardabit uno puncto, 4 Esd. 16:39