Haller's Concordance: PARVULORUM
- praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes Gen. 45:19
- aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos Pr. 1:32
- ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas Pr. 23:10
- cor tuum meditabitur timorem ubi est litteratus ubi legis verba ponderans ubi doctor parvulorum Isa. 33:18
- COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum Lam. 2:19
- fiebant ergo caedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces 2 Ma. 5:13
- memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium parvulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur super his 2 Ma. 8:4