Haller's Concordance: PASCEBAT
- adhuc loquebantur et ecce Rahel veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat Gen. 29:9
- et posuit spatium itineris inter se et generum dierum trium qui pascebat reliquos greges eius Gen. 30:36
- misit et vocavit Rahel et Liam in agrum ubi pascebat greges Gen. 31:4
- et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo Gen. 37:2
- Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis Madian cumque minasset gregem ad interiora deserti venit ad montem Dei Horeb Ex. 3:1
- dixitque David ad Saul pascebat servus tuus patris sui gregem et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis 1 Ki. 17:34