Haller's Concordance: PASSIONES
- propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam Rom. 1:26
- cum enim essemus in carne passiones peccatorum quae per legem erant operabantur in membris nostris ut fructificarent morti Rom. 7:5
- existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis Rom. 8:18
- quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis ita et per Christum abundat consolatio nostra 2 Cor. 1:5
- persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus 2 Tim. 3:11
- decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per passiones consummare Heb. 2:10
- scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi praenuntians eas quae in Christo sunt passiones et posteriores glorias 1 Pet. 1:11