Haller's Concordance: PASSIONUM
- sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur 2 Cor. 1:6
- et spes nostra firma pro vobis scientes quoniam sicut socii passionum estis sic eritis et consolationis 2 Cor. 1:7
- ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius Phil. 3:10
- qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia Col. 1:24
- rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum Heb. 10:32
- seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator 1 Pet. 5:1
- cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri 1 Pet. 5:9