Haller's Concordance: PASTORUM
- genuitque Ada Iabel qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum Gen. 4:20
- sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversum pastores Isaac dicentium nostra est aqua quam ob rem nomen putei ex eo quod acciderat vocavit Calumniam Gen. 26:20
- responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus Ex. 2:19
- erat autem ibi vir de servis Saul in die illa intus in tabernaculo Domini et nomen eius Doec Idumeus potentissimus pastorum Saul 1 Ki. 21:7
- et surrexit et venit in Samariam cumque venisset ad Camaram pastorum in via 4 Ki. 10:12
- si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum Cant. 1:8
- quia haec dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut proelietur super montem Sion et super collem eius Isa. 31:4
- generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me Isa. 38:12
- vox clamoris pastorum et ululatus optimatium gregis quia vastavit Dominus pascuam eorum Jer. 25:36
- haec dicit Dominus exercituum adhuc erit in loco isto deserto absque homine et absque iumento et in cunctis civitatibus eius habitaculum pastorum accubantium gregum Jer. 33:12
- et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli Amos 1:2
- et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum Soph. 2:6
- vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis Zach. 11:3
- et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam 1 Pet. 5:4