Haller's Concordance: PATI
- tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quae facias ei deducesque canos eius cum sanguine ad infernum 3 Ki. 2:9
- digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen saeculo dari Wis. 18:4
- exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere Mt. 16:21
- et coepit docere illos quoniam oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere Mk. 8:31
- dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere Lk. 9:22
- primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac Lk. 17:25
- nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam Lk. 24:26
- et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia Lk. 24:46
- Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic Acts 3:18
- et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati Acts 5:41
- ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati Acts 9:16
- adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Iesus quem ego adnuntio vobis Acts 17:3
- scio et humiliari scio et abundare ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati Phil. 4:12
- alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit Heb. 9:26
- melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes 1 Pet. 3:17
- et dixi illi: melius erat nos non adesse, quam advenientes vivere in impietatibus et pati et non intellegere de qua re. 4 Esd. 4:12
- non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati. 4 Esd. 7:126