Haller's Concordance: PATIENTES
- in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet Wis. 12:27
- auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius Amos 3:9
- spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes Rom. 12:12
- rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes 1 Th. 5:14
- patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum Jas. 5:7
- patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit Jas. 5:8
- quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum 1 Pet. 2:20