Haller's Concordance: PATIENTIAE
- hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob Tob. 2:12
- an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit Rom. 2:4
- Deus autem patientiae et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum Rom. 15:5
- exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini Jas. 5:10
- quoniam servasti verbum patientiae meae et ego te servabo ab hora temptationis quae ventura est in orbem universum temptare habitantes in terra Apoc. 3:10