Haller's Concordance: PATIENTIAM
- ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat Job 17:15
- doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi Pr. 19:11
- attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius Eccl. 8:12
- contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius Wis. 2:19
- omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam Sir. 2:4
- qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius Sir. 2:21
- et Dominus non longinquabit sed iudicabit iustos et faciet iudicium et Fortissimus non habebit in illis patientiam ut contribulet dorsum ipsorum Sir. 35:22
- ego enim scio cogitationes quas cogito super vos ait Dominus cogitationes pacis et non adflictionis ut dem vobis finem et patientiam Jer. 29:11
- procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Mt. 18:26
- et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Mt. 18:29
- Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis Lk. 18:7
- his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam Rom. 2:7
- non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur Rom. 5:3
- si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus Rom. 8:25
- quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus Rom. 15:4
- induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam Col. 3:12
- sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 1 Tim. 1:16
- tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem 1 Tim. 6:11
- tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam 2 Tim. 3:10
- ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen Heb. 12:1
- scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur Jas. 1:3
- in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem 2 Pet. 1:6
- scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces Apoc. 2:2
- et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti Apoc. 2:3
- novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus Apoc. 2:19