Haller's Concordance: PATIMUR
- et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio Gen. 42:21
- et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur Jud. 8:26
- post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis 2 Ma. 7:18
- nos enim pro peccatis nostris haec patimur 2 Ma. 7:32
- et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus 1 Cor. 4:12
- sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute sive exhortamur pro vestra exhortatione quae operatur in tolerantia earundem passionum quas et nos patimur 2 Cor. 1:6
- in omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur aporiamur sed non destituimur 2 Cor. 4:8
- persecutionem patimur sed non derelinquimur deicimur sed non perimus 2 Cor. 4:9