Haller's Concordance: PATITUR
- loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit Lev. 15:2
- et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum Lev. 15:10
- mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur Lev. 15:19
- mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo Lev. 15:25
- ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu Lev. 15:32
- ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius Lev. 18:19
- de civitatibus fecerunt viros gemere et anima vulneratorum clamavit et Deus inultum abire non patitur Job 24:12
- libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi et non acide feras in anima tua Sir. 4:9
- et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum Sir. 34:6
- a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud Mt. 11:12
- Domine miserere filii mei quia lunaticus est et male patitur nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam Mt. 17:15
- et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra 1 Cor. 12:26
- et quoniam vivificas nunc in matrice plasmatum corpus et praestas membra, conservatur in igne et aqua tua creatio et novem mensibus patitur tua plasmatio tuae creaturae quae in eo creata est. 4 Esd. 8:8