Haller's Concordance: PATIUNTUR
- quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem Wis. 16:18
- respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum quibus praeest Iudas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum 2 Ma. 14:6
- beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum Mt. 5:10
- itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis 1 Pet. 4:19
- hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint. 4 Esd. 7:99