de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Iafeth maiore Gen. 10:21
veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen Gen. 19:32
dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit Gen. 19:33
altera quoque die dixit maior ad minorem ecce dormivi heri cum patre meo demus ei bibere vinum etiam hac nocte et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro Gen. 19:34
conceperunt ergo duae filiae Loth de patre suo Gen. 19:36
egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob Gen. 34:6
videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui Gen. 37:4
et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super Gen. 42:13
duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan Gen. 42:32
reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu sepulto patreGen. 50:14
et duos filios eius quorum unus vocabatur Gersan dicente patre advena fui in terra aliena Ex. 18:3
expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis Lev. 16:32
turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis Lev. 18:9
nisi tantum in consanguineis ac propinquis id est super matre et patre et filio ac filia fratre quoque Lev. 21:2
et ad omnem mortuum non ingredietur omnino super patre quoque suo et matre non contaminabitur Lev. 21:11
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo Num. 3:4
quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit Josu. 15:18
quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum quae cum suspirasset sedens asino dixit ei Chaleb quid habes Judg. 1:14
descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis saevus rugiens et occurrit ei Judg. 14:5
haec faciat Dominus Ionathan et haec augeat si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te revelabo aurem tuam et dimittam te ut vadas in pace et sit Dominus tecum sicut fuit cum patre meo 1 Ki. 20:13
Abiathar quoque sacerdoti dixit rex vade in Anathot ad agrum tuum es quidem vir mortis sed hodie te non interficiam quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus 3 Ki. 2:26
et reddat Dominus sanguinem eius super caput eius quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio patre meo David ignorante Abner filium Ner principem militiae Israhel et Amasa filium Iether principem exercitus Iuda 3 Ki. 2:32
et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius sicut et hodie 3 Ki. 3:6
et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum 3 Ki. 3:7
misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius quia amicus fuerat Hiram David omni tempore 3 Ki. 5:1
filium mulieris viduae de tribu Nepthali patre Tyrio artificem aerarium et plenum sapientia et intellegentia et doctrina ad faciendum omne opus ex aere qui cum venisset ad regem Salomonem fecit omne opus eius 3 Ki. 7:14
confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est stetique pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel 3 Ki. 8:20
iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre eius dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo 3 Ki. 12:6
qui dixit ei civitates quas tulit pater meus a patre tuo reddam et plateas fac tibi in Damasco sicut fecit pater meus in Samaria et ego foederatus recedam a te pepigit ergo foedus et dimisit eum 3 Ki. 20:34
tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia 4 Ki. 14:21
et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem et sepelierunt eum in sepulchro suo tulitque populus terrae Ioahaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo 4 Ki. 23:30
regemque constituit Pharao Necho Eliachim filium Iosiae pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioiachim porro Ioahaz tulit et duxit in Aegyptum 4 Ki. 23:34
seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel 1 Par. 29:23
dixitque Salomon Deo tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo 2 Par. 1:8
misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit 2 Par. 2:3
conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel 2 Par. 6:10
pater tuus durissimo iugo nos pressit tu leviora impera patre tuo qui nobis gravem inposuit servitutem et paululum de onere subleva ut serviamus tibi 2 Par. 10:4
iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre eius Salomone dum adviveret dicens quid datis consilii ut respondeam populo 2 Par. 10:6
omnis autem populus Iuda filium eius Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia 2 Par. 26:1
tulit ergo populus terrae Ioachaz filium Iosiae et constituit regem pro patre suo in Hierusalem 2 Par. 36:1
pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem Tob. 6:13
qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam. Esther 2:7
Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. Esther 14:5
qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est Pr. 28:24
de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio Sir. 41:10
et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre Jer. 16:7
quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iuda qui regnavit pro Iosia patre suo qui egressus est de loco isto non revertetur huc amplius Jer. 22:11
pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae Lam. 5:3
patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere diligentiam 2 Ma. 11:23
audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae Mt. 2:22
et procedens inde vidit alios duos fratres Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua et vocavit eos Mt. 4:21
illi autem statim relictis retibus et patre secuti sunt eum Mt. 4:22
nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro Mt. 10:29
omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis Mt. 10:32
qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis Mt. 10:33
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare Mt. 11:27
iterum dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram de omni re quacumque petierint fiet illis a Patre meo qui in caelis est Mt. 18:19
ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo Mt. 20:23
et statim vocavit illos et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis secuti sunt eum Mk. 1:20
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare Lk. 10:22
et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis Jn. 1:14
numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius Jn. 4:12
est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me Jn. 6:45
et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo Jn. 6:65
vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius Jn. 8:44
numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis Jn. 8:53
nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo Jn. 10:18
respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis Jn. 10:32
si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in PatreJn. 10:38
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera Jn. 14:10
non creditis quia ego in Patre et Pater in me est alioquin propter opera ipsa credite Jn. 14:11
in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis Jn. 14:20
qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum Jn. 14:21
iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis Jn. 15:15
cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me Jn. 15:26
haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis Jn. 16:25
exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem Jn. 16:28
dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis Acts 2:33
pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili Acts 16:1
omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Rom. 1:7
non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro Rom. 9:10
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 1 Cor. 1:3
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 2 Cor. 1:2
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu Christo Gal. 1:3
sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patreGal. 4:2
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Eph. 1:2
pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo Eph. 6:23
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Phil. 1:2
his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro Col. 1:2
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo gratia vobis et pax 1 Th. 1:1
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 2 Th. 1:1
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo 2 Th. 1:2
Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 1 Tim. 1:2
Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 2 Tim. 1:2
Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro Tit. 1:4
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo Ph'm 1:3
sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum Heb. 7:3
omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio Jas. 1:17
accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui 2 Pet. 1:17
quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo 1 Jn. 1:3
quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 1 Jn. 2:16
vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis 1 Jn. 2:24
sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate 2 Jn. 1:3
gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre2 Jn. 1:4
Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis Jude 1:1
sicut et ego accepi a Patre meo et dabo illi stellam matutinam Apoc. 2:28
qui vicerit sic vestietur vestimentis albis et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius Apoc. 3:5
qui vicerit dabo ei sedere mecum in throno meo sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius Apoc. 3:21
et adsumentes qui erant ex gente Iechoniam filium Iosiae constituerunt regem pro Iosia patre suo, cum esset annorum viginti trium. 3 Esd. 1:34
gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino Iesu Christo. Lao. 1:2