quam ob rem relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Gen. 2:24
mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldeorum Gen. 11:28
nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te Gen. 17:5
Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum Gen. 22:21
dixit filio suo Iacob audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo et dicentem ei Gen. 27:6
abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius Gen. 27:14
accessit ille ad patrem et palpato eo dixit Isaac vox quidem vox Iacob est sed manus manus sunt Esau Gen. 27:22
at ille subiunxit iuste vocatum est nomen eius Iacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem Gen. 27:36
sed vade et proficiscere in Mesopotamiam Syriae ad domum Bathuel patrem matris tuae et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui Gen. 28:2
tulitque omnem substantiam et greges et quicquid in Mesopotamiam quaesierat pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan Gen. 31:18
et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem Gen. 34:4
sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo Gen. 34:11
venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac Gen. 35:27
et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo Gen. 37:2
mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non Gen. 37:32
veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi dicentes Gen. 42:29
respondit Ioseph absit a me ut sic agam qui furatus est scyphum ipse sit servus meus vos autem abite liberi ad patrem vestrum Gen. 44:17
dominus meus interrogasti prius servos tuos habetis patrem aut fratrem Gen. 44:19
suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur Gen. 44:22
cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus Gen. 44:24
igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat Gen. 44:30
ego proprie servus tuus qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens nisi reduxero eum peccati reus ero in patrem meum omni tempore Gen. 44:32
non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis quae oppressura est patrem meum testis adsistam Gen. 44:34
non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti Gen. 45:8
festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris Gen. 45:9
et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae Gen. 45:18
praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes Gen. 45:19
qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob Gen. 45:25
post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi Gen. 47:7
dixitque ad patrem non ita convenit pater quia hic est primogenitus pone dexteram tuam super caput eius Gen. 48:18
congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum Gen. 49:2
praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patremGen. 50:2
eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar Gen. 50:5
dixitque ei Pharao ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es Gen. 50:6
quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito Ex. 2:18
honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi Ex. 20:12
qui percusserit patrem suum et matrem morte moriatur Ex. 21:15
et Aaron ac filios eius adplicabis ad ostium tabernaculi testimonii cumque laveris patrem cum filiis aqua Ex. 29:4
unusquisque matrem et patrem suum timeat sabbata mea custodite ego Dominus Deus vester Lev. 19:3
cumque nudaveris patrem veste sua indues ea Eleazarum filium eius et Aaron colligetur et morietur ibi Num. 20:26
istae sunt leges quas constituit Dominus Mosi inter virum et uxorem inter patrem et filiam quae in puellari adhuc aetate est vel quae manet in parentis domo Num. 30:16
honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi Dt. 5:16
et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua Dt. 21:13
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitae multitudinis Dt. 26:5
maledictus qui non honorat patrem suum et matrem et dicet omnis populus amen Dt. 27:16
memento dierum antiquorum cogita generationes singulas interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi maiores tuos et dicent tibi Dt. 32:7
et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte Josu. 2:13
si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam Josu. 2:18
tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus et adduxi eum in terram Chanaan multiplicavique semen eius Josu. 24:3
venit autem angelus Domini et sedit sub quercu quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familiae Ezri cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari ut fugeret Madian Judg. 6:11
et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis Judg. 9:56
dixitque ad patrem hoc solum mihi praesta quod deprecor dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis Judg. 11:37
expletisque duobus mensibus reversa est ad patrem suum et fecit ei sicut voverat quae ignorabat virum exinde mos increbuit in Israhel et consuetudo servata est Judg. 11:39
cui dixerunt pater et mater sua numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philisthim qui incircumcisi sunt dixitque Samson ad patrem suum hanc mihi accipe quia placuit oculis meis Judg. 14:3
quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis adsumpserat Judg. 14:9
dixeruntque Philisthim quis fecit hanc rem quibus dictum est Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit haec operatus est ascenderuntque Philisthim et conbuserunt tam mulierem quam patrem eius Judg. 15:6
cui responderunt tace et pone digitum super os tuum venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israhel Judg. 18:19
ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro ubicumque fueris et ego loquar de te ad patrem meum et quodcumque videro nuntiabo tibi 1 Ki. 19:3
locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde 1 Ki. 19:4
fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam 1 Ki. 20:1
fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me 1 Ki. 20:8
dixitque David ad Michol ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini Israhel 2 Ki. 6:21
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium qui si inique aliquid gesserit arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum 2 Ki. 7:14
et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper 2 Ki. 9:7
et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum 2 Ki. 16:21
et rursum intulit Husai tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat sed et pater tuus vir bellator est nec morabitur cum populo 2 Ki. 17:8
et fortissimus quoque cuius cor est quasi leonis pavore solvetur scit enim omnis populus Israhel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt 2 Ki. 17:10
domus haec quam aedificas si ambulaveris in praeceptis meis et iudicia mea feceris et custodieris omnia mandata mea gradiens per ea firmabo sermonem meum tibi quem locutus sum ad David patrem tuum 3 Ki. 6:12
et ait benedictus Dominus Deus Israhel qui locutus est ore suo ad David patrem meum et in manibus eius perfecit dicens 3 Ki. 8:15
et ait Dominus ad David patrem meum quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo bene fecisti hoc ipsum mente tractans 3 Ki. 8:18
verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud 3 Ki. 11:12
foedus est inter me et te et inter patrem meum et patrem tuum ideo misi tibi munera argentum et aurum et peto ut venias et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israhel et recedat a me 3 Ki. 15:19
qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi 3 Ki. 19:20
crevit autem puer et cum esset quaedam dies et egressus isset ad patrem suum ad messores 4 Ki. 4:18
dixitque Hieu ad Baddacer ducem tolle proice eum in agro Naboth Hiezrahelitae memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Ahab patrem huius quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens 4 Ki. 9:25
cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum 4 Ki. 14:5
cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue 1 Par. 2:24
Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei 1 Par. 2:44
genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa 1 Par. 2:49
procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 1 Par. 3:13
sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae 1 Par. 3:14
porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse et Thena patrem urbis Naas hii sunt viri Recha 1 Par. 4:12
et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant 1 Par. 4:14
et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo 1 Par. 4:17
uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered 1 Par. 4:18
porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad 1 Par. 7:14
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit 1 Par. 17:13
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi eius 1 Par. 19:3
ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum 1 Par. 22:10
mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar 1 Par. 24:2
dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem1 Par. 28:6
misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum 2 Par. 2:13
cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum 2 Par. 25:3
at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum Tob. 10:8
dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum Tob. 11:2
dixitque Rafahel ad Tobiam adubi introieris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum Tob. 11:7
audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi Tob. 14:10
parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae Pr. 10:1
filius sapiens laetificat patrem et stultus homo despicit matrem suam Pr. 15:20
qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et infelix Pr. 19:26
audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua Pr. 23:22
qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum Pr. 28:7
vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem nutrit scorta perdet substantiam Pr. 29:3
oculum qui subsannat patrem et qui despicit partum matris suae effodiant corvi de torrentibus et comedant illum filii aquilae Pr. 30:17
tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere Wis. 2:16
haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit Wis. 10:1
Deus enim honoravit patrem in filiis et iudicium matris exquirens in filios Sir. 3:3
qui honorat patrem iucundabitur in filiis Sir. 3:6
qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri Sir. 3:7
in opere et sermone et omni patientia honora patrem tuum Sir. 3:9
quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem Sir. 3:18
honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris Sir. 7:29
patrem et virum confundit audax et ab impiis non minorabitur ab utrisque autem inhonorabitur Sir. 22:5
erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio Sir. 41:21
et in Isaac eodem fecit modo propter Abraham patrem ipsius Sir. 44:24
invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio Sir. 51:14
quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum Isa. 8:4
adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum Isa. 51:2
ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis Jer. 3:19
patrem et matrem contumeliis adfecerunt in te advenam calumniati sunt in medio tui pupillum et viduam contristaverunt apud te Ezec. 22:7
et ad mortuum hominem non ingredientur ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium et filiam et fratrem et sororem quae alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur Ezec. 44:25
filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum Mal. 1:6
ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum 1 Ma. 16:24
et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat 2 Ma. 4:11
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae Mt. 3:9
sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 5:16
adtendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus ut videamini ab eis alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est Mt. 6:1
tu autem cum orabis intra in cubiculum tuum et cluso ostio tuo ora Patrem tuum in abscondito et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi Mt. 6:6
alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum Mt. 8:21
sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius Mt. 10:25
veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam Mt. 10:35
qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus Mt. 10:37
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare Mt. 11:27
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur Mt. 15:4
et non honorificabit patrem suum aut matrem et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram Mt. 15:6
sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in caelis est ut pereat unus de pusillis istis Mt. 18:14
et dixit propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Mt. 19:5
honora patrem et matrem et diliges proximum tuum sicut te ipsum Mt. 19:19
et omnis qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut uxorem aut filios aut agros propter nomen meum centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit Mt. 19:29
et accipientes murmurabant adversus patrem familias Mt. 20:11
et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis est Mt. 23:9
an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum Mt. 26:53
et inridebant eum ipse vero eiectis omnibus adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant et ingreditur ubi erat puella iacens Mk. 5:40
Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur Mk. 7:10
et interrogavit patrem eius quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia Mk. 9:21
propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam Mk. 10:7
praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem Mk. 10:19
respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium Mk. 10:29
et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius Mk. 15:21
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum Lk. 1:73
facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae Lk. 3:8
et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Iohannem et Iacobum et patrem et matrem puellae Lk. 8:51
ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum Lk. 9:59
quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi Lk. 11:11
dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam Lk. 12:53
si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam non potest esse meus discipulus Lk. 14:26
surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te Lk. 15:18
et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum Lk. 15:20
mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem Lk. 18:20
dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis PatremJn. 4:21
sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum Jn. 4:23
propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo Jn. 5:18
respondit itaque Iesus et dixit eis amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit Jn. 5:19
ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum Jn. 5:23
nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis Jn. 5:45
et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi Jn. 6:42
non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit PatremJn. 6:46
sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me Jn. 6:57
dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis Jn. 8:19
et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat Jn. 8:27
ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis Jn. 8:38
vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum Jn. 8:41
respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me Jn. 8:49
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus Jn. 10:15
ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos Jn. 13:1
dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me Jn. 14:6
si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum Jn. 14:7
dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis Jn. 14:8
dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis PatremJn. 14:9
amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado Jn. 14:12
et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum Jn. 14:16
audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est Jn. 14:28
sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc Jn. 14:31
non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis Jn. 15:16
si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum Jn. 15:24
et haec facient quia non noverunt Patrem neque me Jn. 16:3
de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me Jn. 16:10
modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad PatremJn. 16:16
dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad PatremJn. 16:17
et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis Jn. 16:23
illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis Jn. 16:26
exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad PatremJn. 16:28
dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum Jn. 20:17
mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque Acts 7:14
contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei manus salvavit eum Acts 28:8
quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem Rom. 4:1
sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt Rom. 4:17
ut unianimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi Rom. 15:6
et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens 2 Cor. 6:18
Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis Gal. 1:1
quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad PatremEph. 2:18
huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi Eph. 3:14
propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et adherebit uxori suae et erunt duo in carne una Eph. 5:31
honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione Eph. 6:2
memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 1 Th. 1:3
ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen 1 Th. 3:13
seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres 1 Tim. 5:1
cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium Heb. 1:5
religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc saeculo Jas. 1:27
in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt Jas. 3:9
et si Patrem invocatis eum qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini 1 Pet. 1:17
et vita manifestata est et vidimus et testamur et adnuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem et apparuit nobis 1 Jn. 1:2
filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum 1 Jn. 2:1
scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum 1 Jn. 2:14
quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium 1 Jn. 2:22
omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet 1 Jn. 2:23
omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet 2 Jn. 1:9
homo suum patrem derelinquit, qui enutriit eum, et suam regionem, et ad mulierem suam coniungit se. 3 Esd. 4:20
et cum muliere remittit animam, et neque patrem meminit neque matrem neque regionem. 3 Esd. 4:21
et iterum diligit homo suam uxorem magis quam patrem aut matrem. 3 Esd. 4:25
ut essetis mihi in populo et ego vobis in Deum, et vos mihi in filios et ego vobis in patrem? 4 Esd. 1:29
et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur, 4 Esd. 7:104