Haller's Concordance: PATRIA
- [Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.] Esther 15:1
- ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur Sir. 16:5
- et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus 2 Ma. 5:9
- at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit 2 Ma. 7:8
- singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens 2 Ma. 7:21
- itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi 2 Ma. 7:27
- his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria mori parati 2 Ma. 8:21
- incipiens voce patria et cum hymnis clamorem extollens fugam Gorgiae militibus incussit 2 Ma. 12:37
- quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi 2 Ma. 13:11
- dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori et hortatus suos ut fortiter dimicarent et usque ad mortem pro legibus templo civitate patria et civibus starent circa Modin exercitum constituit 2 Ma. 13:14
- facto itaque clamore et perturbatione suscitata patria voce omnipotentem Dominum benedicebant 2 Ma. 15:29
- et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua Mt. 13:57
- et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua Mk. 6:4
- et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua Lk. 4:23
- ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua Lk. 4:24
- ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet Jn. 4:44