Haller's Concordance: PATRIAE
- Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec et ipse fuisset incentor malorum 2 Ma. 4:1
- ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est 2 Ma. 5:8
- sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit proditor 2 Ma. 5:15
- commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum non pro patriae salute sed sperans se constitui in principatum 2 Ma. 13:3
- Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat 2 Ma. 14:18