Haller's Concordance: PATRIAM
- nato autem Ioseph dixit Iacob socero suo dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam Gen. 30:25
- et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione moabitide audierat enim quod respexisset Dominus populum suum et dedisset eis escas Ruth 1:6
- Quae noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochaeus enim praeceperat ei, ut de hac re omnino reticeret: Esther 2:10
- necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, iuxta mandatum eius. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther: et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat. Esther 2:20
- et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes Mt. 13:54
- et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui Mk. 6:1
- qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere Heb. 11:14