Haller's Concordance: PATRIIS
- sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus 2 Ma. 6:1
- Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias praebiturum 2 Ma. 7:24
- ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus 2 Ma. 7:37