Haller's Concordance: PATRUI
- vocatis autem Moses Misahel et Elsaphan filios Ozihel patrui Aaron ait ad eos ite et colligite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra Lev. 10:4
- turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur Lev. 18:14
- qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur Lev. 20:20
- et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui Num. 36:11
- post Abimelech surrexit dux in Israhel Thola filius Phoa patrui Abimelech vir de Isachar qui habitavit in Sanir montis Ephraim Judg. 10:1
- post hunc Eleazar filius patrui eius Ahoi inter tres fortes qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthim et congregati sunt illuc in proelium 2 Ki. 23:9
- Asahel frater Ioab inter triginta Eleanan filius patrui eius de Bethleem 2 Ki. 23:24
- et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes 1 Par. 11:12
- porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem 1 Par. 11:26
- et venit ad me Anamehel filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris et ait ad me posside agrum meum qui est in Anathoth in terra Beniamin quia tibi conpetit hereditas et tu propinquus ut possideas intellexi autem quod verbum Domini esset Jer. 32:8
- et emi agrum ab Anamehel filio patrui mei qui est in Anathoth et adpendi ei argentum septem stateres et decem argenteos Jer. 32:9