Haller's Concordance: ANGELORUM
- qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum Ps. 78:49
- pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem Wis. 16:20
- an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum Mt. 26:53
- nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum Lk. 9:26
- et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere Lk. 24:23
- qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis Acts 7:53
- si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens 1 Cor. 13:1
- nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae Col. 2:18
- cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium Heb. 1:5
- ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum Heb. 1:13
- sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae Heb. 12:22
- et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et animalium et seniorum et erat numerus eorum milia milium Apoc. 5:11
- et vidi et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caelum dicentis voce magna vae vae vae habitantibus in terra de ceteris vocibus tubae trium angelorum qui erant tuba canituri Apoc. 8:13
- et hic bibet de vino irae Dei qui mixtus est mero in calice irae ipsius et cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum agni Apoc. 14:10
- et impletum est templum fumo a maiestate Dei et de virtute eius et nemo poterat introire in templum donec consummarentur septem plagae septem angelorum Apoc. 15:8
- ego dolui gemitos vestros et dedi mannam vobis in escam, panem angelorum manducastis. 4 Esd. 1:19
- et antequam viderentur decores flores, et antequam confirmarentur motuum virtutes, et antequam colligerentur innumerabiles militiae angelorum, 4 Esd. 6:3
- et cuius thronus inaestimabilis et gloria inconprehensibilis, cui adstat exercitus angelorum cum tremore, 4 Esd. 8:21