Haller's Concordance: PAUCIS
- quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur Num. 33:54
- dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis 1 Ki. 14:6
- et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non praevaleat contra te homo 2 Par. 14:11
- et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se Wis. 3:5
- da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis Sir. 7:34
- Et stabit in loco eius vilissimus, et indignus decore regio: et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio. Dan. 11:20
- et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis 1 Ma. 3:16
- et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis 1 Ma. 3:18
- anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic 1 Ma. 7:1
- dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace 1 Ma. 7:28
- cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum 2 Ma. 1:15
- sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem 2 Ma. 6:17
- at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore 2 Ma. 14:30
- qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo Lk. 12:48
- sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est. 4 Esd. 7:60
- quod non omnibus demonstravi nisi tibi et tibi similibus paucis. et respondi et dixi: 4 Esd. 8:62