Haller's Concordance: PAUCOS
- habitabisque cum eo dies paucos donec requiescat furor fratris tui Gen. 27:44
- et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit praeputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener eius dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem 1 Ki. 18:27
- et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus Ezec. 12:16
- et siluit terra Iuda dies paucos 1 Ma. 7:50
- et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni 1 Ma. 12:45
- quibus congressis contigit paucos ruere Iudaeorum 2 Ma. 12:34
- et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos Mt. 15:34
- et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit Mk. 6:5
- et habebant pisciculos paucos et ipsos benedixit et iussit adponi Mk. 8:7
- ite et accipietis, rogate vobis dies paucos ut minorentur; iam paratum est vobis regnum, vigilate. 4 Esd. 2:13
- et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum saeculum iucunditatem facere, multis autem tormenta. 4 Esd. 7:47
- increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt. 4 Esd. 7:48
- tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad haec. 4 Esd. 7:51
- lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat. 4 Esd. 7:52
- et respondit ad me et dixit: hoc saeculum fecit Altissimus propter multos, futurum autem propter paucos. 4 Esd. 8:1