Haller's Concordance: ANGELOS
- viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam Gen. 28:12
- qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem Ps. 104:4
- mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem Mt. 13:41
- et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum Mt. 24:31
- et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli Mk. 13:27
- et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis Jn. 1:51
- et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu Jn. 20:12
- nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia 1 Cor. 6:3
- ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 1 Cor. 11:10
- quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris Gal. 3:19
- et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis Heb. 1:7
- si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem Heb. 2:2
- nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae adprehendit Heb. 2:16
- angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit Jude 1:6
- post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem Apoc. 7:1
- et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei et datae sunt illis septem tubae Apoc. 8:2
- dicentem sexto angelo qui habebat tubam solve quattuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Eufrate Apoc. 9:14
- et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile angelos septem habentes plagas septem novissimas quoniam in illis consummata est ira Dei Apoc. 15:1
- et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel Apoc. 21:12