Haller's Concordance: PAULATIM
- praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir Gen. 33:14
- in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere Gen. 40:10
- et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei Ex. 19:19
- paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram Ex. 23:30
- ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae Dt. 7:22
- omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt Judg. 20:33
- cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam 1 Ki. 14:19
- tu autem aegrotabis pessimo languore uteri donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos 2 Par. 21:15
- videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat malum contra reges 1 Esd. 4:22
- lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes Job 14:19
- substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur Pr. 13:11
- sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent Wis. 12:8
- operarius ebriacus non locupletabitur et qui spernit modica paulatim decidet Sir. 19:1
- videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis 2 Ma. 8:8
- et factum est cum loqueretur mihi, et ecce paulatim movebatur locus super quem stabam super eum. 4 Esd. 6:29