Haller's Concordance: PAULI
- virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus Pauli Acts 19:11
- et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus Pauli Acts 19:29
- magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum Acts 20:37
- is cum venisset ad nos tulit zonam Pauli et alligans sibi pedes et manus dixit haec dicit Spiritus Sanctus virum cuius est zona haec sic alligabunt in Hierusalem Iudaei et tradent in manus gentium Acts 21:11
- quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo Acts 23:16
- hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi 1 Cor. 1:12
- divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis 1 Cor. 1:13
- cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus 1 Cor. 3:4
- salutatio mea manu Pauli 1 Cor. 16:21
- salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen Col. 4:18
- salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo 2 Th. 3:17