Haller's Concordance: ABSCONDITUM
- aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem Job 3:16
- porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius Job 4:12
- beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum Ps. 32:1
- ecce enim veritatem diligis absconditum et arcanum sapientiae manifestasti mihi Ps. 51:6
- munus absconditum extinguet iras et donum in sinu indignationem maximam Pr. 21:14
- opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius Sir. 39:24
- ecce sapientior es tu Danihele omne secretum non est absconditum a te Ezec. 28:3
- Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. Dan. 14:12
- Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum. Dan. 10:7
- conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius Osee 13:12
- non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat Mk. 4:22
- non enim est occultum quod non manifestetur nec absconditum quod non cognoscatur et in palam veniat Lk. 8:17
- nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur Lk. 12:2
- et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur Lk. 18:34
- mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius Col. 1:26
- qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis vincenti dabo ei manna absconditum et dabo illi calculum candidum et in calculo nomen novum scriptum quod nemo scit nisi qui accipit Apoc. 2:17