Haller's Concordance: PAUPERE
- cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum Dt. 15:9
- ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini Tob. 4:7
- beatus qui cogitat de paupere in die mala salvabit eum Dominus Ps. 41:1
- divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur Pr. 19:4
- fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere Sir. 4:1