Haller's Concordance: PAUPEREM
- Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat 1 Ki. 2:7
- suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat Domini enim sunt cardines terrae et posuit super eos orbem 1 Ki. 2:8
- et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis 2 Ki. 22:28
- noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene Tob. 4:23
- porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem Job 5:15
- vim fecerunt depraedantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt Job 24:9
- mane primo consurgit homicida interficit egenum et pauperem per noctem vero erit quasi fur Job 24:14
- quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor Job 29:12
- si despexi pereuntem eo quod non habuerit indumentum et absque operimento pauperem Job 31:19
- qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi Job 34:19
- eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius Job 36:15
- oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum Ps. 10:9
- quia tu populum pauperem salvabis et oculos excelsos humiliabis Ps. 18:27
- omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eruens inopem a validiore et pauperem et mendicum a violento Ps. 35:10
- heth gladium evaginaverunt impii tetenderunt arcum suum ut percutiant egenum et pauperem et interficiant rectos in via Ps. 37:14
- quia eruet pauperem a potente et inopem cui non est adiutor Ps. 72:12
- salvate inopem et pauperem de manu impiorum liberate Ps. 82:4
- et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias Ps. 107:41
- et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret Ps. 109:17
- suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem Ps. 113:7
- qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in ruina laetatur alterius non erit inpunitus Pr. 17:5
- qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit Pr. 22:16
- leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem Pr. 28:15
- aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem Pr. 31:9
- caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem Pr. 31:20
- opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis Wis. 2:10
- animam esurientem ne despexeris et non exasperes pauperem in inopia sua Sir. 4:2
- non despicere hominem iustum pauperem et non magnificare virum peccatorem divitem Sir. 10:26
- facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem Sir. 11:23
- quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem Sir. 13:22
- pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum Sir. 25:4
- propter mandatum adsume pauperem et propter inopiam eius ne dimittas illum vacuum Sir. 29:12
- non accipiet Dominus personam in pauperem et precationem laesi exaudiet Sir. 35:16
- egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem Ezec. 18:12
- populi terrae calumniabantur calumniam et rapiebant violenter egenum et pauperem adfligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio Ezec. 22:29
- haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis Amos 2:6
- idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum Amos 5:11
- audite hoc qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrae Amos 8:4
- maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito Hab. 3:14
- et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini Soph. 3:12
- et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo Zach. 7:10
- vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia Jas. 2:6