Haller's Concordance: PAUPERIS
- pauperis quoque non misereberis in negotio Ex. 23:3
- non declinabis in iudicio pauperis Ex. 23:6
- non facies quod iniquum est nec iniuste iudicabis nec consideres personam pauperis nec honores vultum potentis iuste iudica proximo tuo Lev. 19:15
- non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas est Dt. 24:14
- cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad se 2 Ki. 12:4
- et metuite eum universum semen Israhel quoniam non dispexit neque contempsit modestiam pauperis et non abscondit faciem suam ab eo et cum clamaret ad eum audivit Ps. 22:24
- iudicabit pauperes populi salvabit filios pauperis et confringet calumniatorem Ps. 72:4
- quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius Ps. 109:31
- qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis Pr. 14:31
- omnes dies pauperis mali secura mens quasi iuge convivium Pr. 15:15
- fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit Pr. 19:7
- feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem suam reddet ei Pr. 19:17
- qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur Pr. 21:13
- ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis Pr. 31:5
- inventusque in ea vir pauper et sapiens liberavit urbem per sapientiam suam et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis Eccl. 9:15
- et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine quomodo ergo sapientia pauperis contempta est et verba eius non sunt audita Eccl. 9:16
- fili elemosynam pauperis ne fraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere Sir. 4:1
- deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi Sir. 21:6
- divitis autem et pauperis cor bonum in omni tempore vultus illorum hilaris Sir. 26:4
- conclude elemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo Sir. 29:15
- melior victus pauperis sub tegimen asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio Sir. 29:28
- panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis Sir. 34:25
- Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra Isa. 3:14
- conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum Isa. 26:6
- cantate Domino laudate Dominum quia liberavit animam pauperis de manu malorum Jer. 20:13
- iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum numquid non ideo quia cognovit me dicit Dominus Jer. 22:16
- a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in praeceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui sed vita vivet Ezec. 18:17
- itemque regis et orfani facit mentem unam, item servi ac liberi, pauperis et divitis. 3 Esd. 3:19