Haller's Concordance: PAUXILLUM
- sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore Gen. 18:4
- occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua Gen. 24:17
- ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua Gen. 24:43
- consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant dixit Iacob ad filios suos revertimini et emite pauxillum escarum Gen. 43:2
- clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt me Ex. 17:4
- adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam Num. 5:17
- die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit quem tenuit socer et ait ad eum gusta prius pauxillum panis et conforta stomachum et sic proficisceris Judg. 19:5
- cumque vidisset Dominus quod humiliati essent factus est sermo Domini ad Semeiam dicens quia humiliati sunt non disperdam eos daboque eis pauxillum auxilii et non stillabit furor meus super Hierusalem per manum Sesac 2 Par. 12:7
- et dicetis haec dicit rex mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum donec revertar in pace 2 Par. 18:26
- parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas Pr. 24:33
- sed nec in viis earum ambulasti neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus paene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis Ezec. 16:47