Haller's Concordance: PAVOR
- inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti Ex. 15:16
- foris vastabit eos gladius et intus pavor iuvenem simul ac virginem lactantem cum homine sene Dt. 32:25
- fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus et gravissima valde manus Dei viri quoque qui mortui non fuerant percutiebantur in secretiori parte natium et ascendebat ululatus uniuscuiusque civitatis in caelum 1 Ki. 5:12
- itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat 2 Par. 17:10
- inruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israhel 2 Par. 20:29
- pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt Job 4:14
- auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat Job 9:34
- substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum Pr. 10:15
- fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum Pr. 10:29
- gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus iniquitatem Pr. 21:15
- Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester Isa. 8:13
- nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu Jer. 6:25
- pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominus Jer. 48:43
- et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia cum ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta eius Ezec. 30:4
- in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die Aegypti quia absque dubio veniet Ezec. 30:9
- at illae exeuntes fugerunt de monumento invaserat enim eas tremor et pavor et nemini quicquam dixerunt timebant enim Mk. 16:8
- et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt Lk. 4:36