Haller's Concordance: PAVOREM
- et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente Lev. 26:36
- divulgatumque est nomen David in universis regionibus et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes 1 Par. 14:17
- contemnit pavorem nec cedit gladio Job 39:22
- dissipasti omnes macerias eius posuisti munitiones eius pavorem Ps. 89:40
- neque enim quae continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personae tristes apparentes pavorem illis praestabant Wis. 17:4
- cumque inluxisset in crastinum eduxit Phassur Hieremiam de nervo et dixit ad eum Hieremias non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique Jer. 20:3
- quia haec dicit Dominus ecce ego dabo te in pavorem te et omnes amicos tuos et corruent gladio inimicorum suorum et oculi tui videbunt et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio Jer. 20:4