Haller's Concordance: ANGULOS
- et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero Ex. 25:12
- quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur Ex. 26:19
- cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere Ex. 27:2
- craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei Ex. 27:4
- et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro Ex. 36:28
- quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos Ex. 36:29
- conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero Ex. 37:3
- loquere filiis Israhel et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum ponentes in eis vittas hyacinthinas Num. 15:38
- funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris Dt. 22:12
- dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie 1 Ki. 14:38
- quattuor quoque rotae quae per quattuor angulos basis erant coherebant subter basi una rota habebat altitudinis cubitum et semis 3 Ki. 7:32
- nam et umeruli illi quattuor per singulos angulos basis unius ex ipsa basi fusiles et coniuncti erant 3 Ki. 7:34
- repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quae corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi Job 1:19
- nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians Pr. 7:12
- et adsumens de sanguine eius pones super quattuor cornua eius et super quattuor angulos crepidinis et super coronam in circuitu et mundabis illud et expiabis Ezec. 43:20
- et eduxit me in atrium exterius et circumduxit me per quattuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii Ezec. 46:21
- in quattuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum et triginta per latum mensurae unius quattuor erant Ezec. 46:22
- dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos Soph. 1:16
- post haec vidi quattuor angelos stantes super quattuor angulos terrae tenentes quattuor ventos terrae ne flaret ventus super terram neque super mare neque in ullam arborem Apoc. 7:1
- et exibit et seducet gentes quae sunt super quattuor angulos terrae Gog et Magog et congregabit eos in proelium quorum numerus est sicut harena maris et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam Apoc. 20:8