carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit Ex. 29:14
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem Ex. 29:36
et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino Ex. 30:10
si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino Lev. 4:3
et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt Lev. 4:8
et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi Lev. 4:14
ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis Lev. 4:21
ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est Lev. 4:24
tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius Lev. 4:25
adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei Lev. 4:26
ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti Lev. 4:29
sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam Lev. 4:32
omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi Lev. 4:35
et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius Lev. 5:6
sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum Lev. 5:7
dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput eius ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur Lev. 5:8
et asperget de sanguine eius parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum eius quia pro peccato est Lev. 5:9
alterum vero adolebit holocaustum ut fieri solet rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato eius et dimittetur ei Lev. 5:10
quod si non quiverit manus eius offerre duos turtures vel duos pullos columbae offeret pro peccato similam partem oephi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est Lev. 5:11
pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti Lev. 6:6
ideo autem non fermentabitur quia pars eius in Domini offertur incensum sanctum sanctorum erit sicut pro peccato atque delicto Lev. 6:17
loquere Aaron et filiis eius ista est lex hostiae pro peccato in loco ubi offertur holocaustum immolabitur coram Domino sanctum sanctorum est Lev. 6:25
hostia enim quae caeditur pro peccato cuius sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario non comedetur sed conburetur igni Lev. 6:30
sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit Lev. 7:7
ista est lex holocausti et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et pacificorum victimis Lev. 7:37
tolle Aaron cum filiis suis vestes eorum et unctionis oleum vitulum pro peccato duos arietes canistrum cum azymis Lev. 8:2
obtulit et vitulum pro peccato cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas Lev. 8:14
tolle de armento vitulum pro peccato et arietem in holocaustum utrumque inmaculatos et offer illos coram Domino Lev. 9:2
et ad filios Israhel loqueris tollite hircum pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in holocaustum Lev. 9:3
dixit et ad Aaron accede ad altare et immola pro peccato tuo offer holocaustum et deprecare pro te et pro populo cumque mactaveris hostiam populi ora pro eo sicut praecepit Dominus Lev. 9:7
statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato suo Lev. 9:8
adipemque et renunculos ac reticulum iecoris quae sunt pro peccato adolevit super altare sicut praeceperat Dominus Mosi Lev. 9:10
et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari Lev. 9:15
et tendens manum contra populum benedixit eis sicque conpletis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis descendit Lev. 9:22
inter haec hircum qui oblatus fuerat pro peccato cum quaereret Moses exustum repperit iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron qui remanserant ait Lev. 10:16
cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto quae sancta sanctorum est et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis et rogetis pro ea in conspectu Domini Lev. 10:17
respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in caerimoniis mente lugubri Lev. 10:19
cumque expleti fuerint dies purificationis eius pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti Lev. 12:6
quod si non invenerit manus eius nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbae unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur Lev. 12:8
immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est Lev. 14:13
rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum Lev. 14:19
duosque turtures sive duos pullos columbae quorum sit unus pro peccato et alter in holocaustum Lev. 14:22
qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui Lev. 15:15
qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius Lev. 15:30
nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum Lev. 16:3
suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum Lev. 16:5
cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccatoLev. 16:9
cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi Lev. 16:15
vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum Lev. 16:27
custodient praecepta mea ut non subiaceant peccato et moriantur in sanctuario cum polluerint illud ego Dominus qui sanctifico eos Lev. 22:9
facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum Lev. 23:19
facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo Num. 6:11
et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius Num. 6:12
et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam Num. 6:14
quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum Num. 6:16
boves de armento in holocaustum duodecim arietes duodecim agni anniculi duodecim et libamenta eorum hirci duodecim pro peccatoNum. 7:87
tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccatoNum. 8:8
Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis Num. 8:12
oblitaque fuerit facere multitudo offeret vitulum de armento holocaustum in odorem suavissimum Domino et sacrificium eius ac liba ut caerimoniae postulant hircumque pro peccatoNum. 15:24
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israhel et dimittetur eis quoniam non sponte peccaverunt nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo Num. 15:25
quod si anima una nesciens peccaverit offeret capram anniculam pro peccato suo Num. 15:27
haec ergo accipies de his quae sanctificantur et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum Num. 18:9
colliget autem vir mundus cineres vaccae et effundet eos extra castra in loco purissimo ut sint multitudini filiorum Israhel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca conbusta est Num. 19:9
pater noster mortuus est in deserto nec fuit in seditione quae concitata est contra Dominum sub Core sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius de familia sua quia non habet filium date nobis possessionem inter cognatos patris nostri Num. 27:3
et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis Num. 28:22
et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi Num. 29:5
et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum Num. 29:11
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius Num. 29:16
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine Num. 29:19
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius Num. 29:22
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine Num. 29:25
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine Num. 29:28
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine Num. 29:31
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine Num. 29:34
et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine Num. 29:38
nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus Num. 31:16
si nolueris polliceri absque peccato eris Dt. 23:22
non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morietur Dt. 24:16
vos autem cavete ne de his quae praecepta sunt quippiam contingatis et sitis praevaricationis rei et omnia castra Israhel sub peccato sint atque turbentur Josu. 6:18
nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis Judg. 9:16
si remittitis arcam Dei Israhel nolite dimittere eam vacuam sed quod debetis reddite ei pro peccato et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis 1 Ki. 6:3
in peccatis suis quae peccaverat faciens malum coram Domino et ambulans in via Hieroboam et in peccato eius quo fecit peccare Israhel 3 Ki. 16:19
filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morietur 4 Ki. 14:6
tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi tui Israhel et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum 2 Par. 6:25
sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur 2 Par. 25:4
obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Iuda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini 2 Par. 29:21
adplicaverunt hircos pro peccato coram rege et universa multitudine inposueruntque manus suas super eos 2 Par. 29:23
et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum altari pro piaculo universi Israhelis pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato2 Par. 29:24
et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro peccato totius Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel 1 Esd. 6:17
sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino 1 Esd. 8:35
convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis 1 Esd. 10:9
constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc 1 Esd. 10:14
ad panes propositionis et ad sacrificium sempiternum et in holocaustum sempiternum in sabbatis in kalendis in sollemnitatibus et in sanctificatis et pro peccato ut exoretur pro Israhel et in omnem usum domus Dei nostri 2 Esd. 10:33
ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccatoTob. 1:10
omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri Tob. 4:6
quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animam ire in tenebras Tob. 4:11
noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato et fecerimus bene Tob. 4:23
in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccatoJob 34:6
quia iniquitatem meam adnuntio sollicitus ero pro peccato meo Ps. 38:18
victima et oblatione non indiges aures fodisti mihi holocaustum et pro peccato non petisti Ps. 40:6
multum lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me Ps. 51:2
ecce in iniquitate conceptus sum et in peccato peperit me mater mea Ps. 51:5
absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur Ps. 59:4
in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes Ps. 59:12
iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat Pr. 13:6
quis potest dicere mundum est cor meum purus sum a peccatoPr. 20:9
nam pro peccato matris restituetur tibi bonum Sir. 3:16
non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te homini pro peccatoSir. 4:31
ne despicias hominem avertentem se a peccato neque inproperes ei memento quoniam omnes sumus in correptionem Sir. 8:6
sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis iurans et nominans in toto a peccato non purgabitur Sir. 23:11
et Dominus voluit conterere eum in infirmitate si posuerit pro peccato animam suam videbit semen longevum et voluntas Domini in manu eius dirigetur Isa. 53:10
et dixisti absque peccato et innocens ego sum et propterea avertatur furor tuus a me ecce ego iudicio contendam tecum eo quod dixeris non peccavi Jer. 2:35
adtendi et auscultavi nemo quod bonum est loquitur nullus est qui agat paenitentiam super peccato suo dicens quid feci omnes conversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens in proelio Jer. 8:6
si forte audiente domo Iuda universa mala quae ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum Jer. 36:3
VAV et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus Lam. 4:6
et dixerunt ecce misimus ad vos pecunias de quibus emite holocaustomata et tus et facite manna et offerte pro peccato ad aram Domini Dei nostri Bar. 1:10
sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum coram eo ipse morietur quia non adnuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitiae eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram Ezec. 3:20
si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes iustitiae eius quas fecerat non recordabuntur in praevaricatione qua praevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur Ezec. 18:24
sin autem dixero impio morte morieris et egerit paenitentiam a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam Ezec. 33:14
et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto Ezec. 40:39
et dixit ad me gazofilacia aquilonis et gazofilacia austri quae sunt ante aedificium separatum haec sunt gazofilacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui adpropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto locus enim sanctus est Ezec. 42:13
et dabis sacerdotibus Levitis qui sunt de semine Sadoc qui accedunt ad me ait Dominus Deus ut offerant mihi vitulum de armento pro peccatoEzec. 43:19
et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato et conbures illum in separato loco domus extra sanctuarium Ezec. 43:21
et in die secunda offeres hircum caprarum inmaculatum pro peccato et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo Ezec. 43:22
septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum de armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent Ezec. 43:25
et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus Ezec. 44:27
victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israhel ipsorum erit Ezec. 44:29
et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in kalendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israhel ipse faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israhel Ezec. 45:17
et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portae atrii interioris Ezec. 45:19
et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccatoEzec. 45:22
et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes inmaculatos cotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum cotidie Ezec. 45:23
septimo mense quintadecima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo Ezec. 45:25
et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus Ezec. 46:20
numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae Mic. 6:7
et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est 2 Ma. 2:11
atque ita ad preces conversi rogaverunt ut id quod factum erat delictum obliteraretur at vero fortissimus Iudas hortabatur populum conservare se sine peccato sub oculis videntes quae facta sint pro peccato eorum qui prostrati sunt 2 Ma. 12:42
et facta conlatione duodecim milia dragmas argenti misit Hierosolymam offerri pro peccato sacrificium bene et religiose de resurrectione cogitans 2 Ma. 12:43
sancta ergo et salubris cogitatio pro defunctis exorare ut a peccato solverentur 2 Ma. 12:46
cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat Jn. 8:7
dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire Jn. 8:21
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro Jn. 8:24
quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi Jn. 8:46
si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo Jn. 15:22
et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio Jn. 16:8
quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse Rom. 3:9
quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundet Rom. 6:1
absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illo Rom. 6:2
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccatoRom. 6:6
qui enim mortuus est iustificatus est a peccatoRom. 6:7
quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deo Rom. 6:10
ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu Rom. 6:11
sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo Rom. 6:13
liberati autem a peccato servi facti estis iustitiae Rom. 6:18
nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam Rom. 6:22
scimus enim quod lex spiritalis est ego autem carnalis sum venundatus sub peccatoRom. 7:14
nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne Rom. 8:3
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus Gal. 3:22
non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccatoHeb. 4:15
sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem Heb. 9:28
holocaustomata et pro peccato non tibi placuit Heb. 10:6
superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur Heb. 10:8
ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccatoHeb. 10:18
quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra Heb. 13:11
si autem in luce ambulemus sicut et ipse est in luce societatem habemus ad invicem et sanguis Iesu Filii eius mundat nos ab omni peccato1 Jn. 1:7
ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione Jude 1:24
agnos septuaginta duos, hircos pro peccato duodecim, et pro salute vaccas duodecim, omnia sacrificium Domini. 3 Esd. 8:67
quoniam a temporibus patrum nostrorum sumus in magno peccato usque in hunc diem. 3 Esd. 8:77