Haller's Concordance: PECCATORIBUS
- panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus Tob. 4:18
- ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam Ps. 26:9
- haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam Wis. 10:13
- in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias Wis. 19:12
- in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia Sir. 1:26
- da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae Sir. 12:4
- quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius Sir. 39:29
- haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur Sir. 39:32
- etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium 2 Ma. 6:13
- eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi 2 Ma. 14:42
- et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester Mt. 9:11
- et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester Mk. 2:16
- et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis Lk. 5:30
- et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia Lk. 6:34
- sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis 1 Tim. 1:9
- talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus Heb. 7:26
- recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes Heb. 12:3