Haller's Concordance: PECCATUM
- nonne si bene egeris recipies sin autem male statim in foribus peccatum aderit sed sub te erit appetitus eius et tu dominaberis illius Gen. 4:7
- dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis Gen. 18:20
- vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis Gen. 20:9
- dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens Gen. 26:10
- tumensque Iacob cum iurgio ait quam ob culpam meam et ob quod peccatum sic exarsisti post me Gen. 31:36
- tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum Gen. 41:9
- videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum Ex. 9:34
- sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam Ex. 10:17
- dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum Ex. 32:21
- facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro Ex. 32:30
- reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam Ex. 32:31
- tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum Ex. 32:34
- et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi Lev. 4:14
- et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum Lev. 4:23
- et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam Lev. 4:28
- ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum Lev. 19:17
- orabitque pro eo sacerdos et pro delicto eius coram Domino et repropitiabitur ei dimitteturque peccatum Lev. 19:22
- qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur Lev. 20:20
- et ad filios Israhel loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum Lev. 24:15
- confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint Num. 5:7
- si quis autem et mundus est et in itinere non fuit et tamen non fecit phase exterminabitur anima illa de populis suis quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo peccatum suum ipse portabit Num. 9:13
- ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus Num. 12:11
- dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum Num. 14:19
- ut non accedant ultra filii Israhel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum Num. 18:22
- sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos Num. 32:23
- peccatum autem vestrum quod feceratis id est vitulum arripiens igne conbusi et in frusta comminuens omninoque in pulverem redigens proieci in torrentem qui de monte descendit Dt. 9:21
- recordare servorum tuorum Abraham Isaac et Iacob ne aspicias duritiam populi huius et impietatem atque peccatum Dt. 9:27
- cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio et dicas in corde tuo adpropinquat septimus annus remissionis et avertas oculos a paupere fratre tuo nolens ei quod postulat mutuum commodare ne clamet contra te ad Dominum et fiat tibi in peccatum Dt. 15:9
- cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum Dt. 23:21
- sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum Dt. 24:15
- cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri coeperint atque iurgari dicemus eis miseremini eorum non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis et a vestra parte peccatum est Judg. 21:22
- erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini 1 Ki. 2:17
- absit autem a me hoc peccatum in Domino ut cessem orare pro vobis et docebo vos viam bonam et rectam 1 Ki. 12:23
- dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie 1 Ki. 14:38
- quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatriae nolle adquiescere pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te ne sis rex 1 Ki. 15:23
- sed nunc porta quaeso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum 1 Ki. 15:25
- fugit autem David de Nahioth quae erat in Rama veniensque locutus est coram Ionathan quid feci quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia quaerit animam meam 1 Ki. 20:1
- et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morieris 2 Ki. 12:13
- agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph descendique in occursum domini mei regis 2 Ki. 19:20
- exaudi in caelo et dimitte peccatum populi tui Israhel et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum 3 Ki. 8:34
- et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan 3 Ki. 12:30
- ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum 4 Ki. 17:21
- reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda 4 Ki. 21:17
- responditque Ioab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quaerit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli 1 Par. 21:3
- et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum servieruntque lucis et sculptilibus et facta est ira contra Iudam et Hierusalem propter hoc peccatum 2 Par. 24:18
- et dixerunt eis non introducetis huc captivos ne peccemus Domino quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta grande quippe peccatum est et ira furoris Domini inminet super Israhel 2 Par. 28:13
- ne operias iniquitatem eorum et peccatum eorum coram facie tua non deleatur quia inriserunt aedificantes 2 Esd. 4:5
- numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae 2 Esd. 13:26
- qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animae suae Tob. 12:10
- et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te Jud. 11:15
- cur non tolles peccatum meum et quare non auferes iniquitatem meam ecce nunc in pulvere dormiam et si mane me quaesieris non subsistam Job 7:21
- ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris Job 10:6
- ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius Job 24:19
- si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam Job 31:33
- beatus cui dimissa est iniquitas et absconditum est peccatum Ps. 32:1
- peccatum meum notum facio tibi et iniquitatem meam non abscondo dixi confitebor scelus meum Domino et tu dimisisti iniquitatem peccati mei semper Ps. 32:5
- quoniam iniquitates meas ego novi et peccatum meum contra me est semper Ps. 51:3
- cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum Ps. 109:7
- opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum Pr. 10:16
- in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est Pr. 10:19
- stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia Pr. 14:9
- iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum Pr. 14:34
- exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum peccatum Pr. 21:4
- cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor Pr. 24:9
- qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est Pr. 28:24
- timor Dei expellit peccatum Sir. 1:27
- est enim confusio adducens peccatum et est confusio adducens gloriam et gratiam Sir. 4:25
- de propitiatu peccatorum noli esse sine metu neque adicias peccatum super peccatum Sir. 5:5
- bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii Sir. 13:30
- audiet enim te et custodiet te et quasi defendens peccatum odiet te et sic aderit tibi semper Sir. 19:9
- quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens Sir. 20:4
- et qui transgreditur a iustitia ad peccatum Deus paravit eum ad rompheam Sir. 26:27
- praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt Sir. 49:5
- agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala Isa. 3:9
- vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum Isa. 5:18
- et tetigit os meum et dixit ecce tetigit hoc labia tua et auferetur iniquitas tua et peccatum tuum mundabitur Isa. 6:7
- idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra Isa. 27:9
- vae filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum Isa. 30:1
- in die enim illa abiciet vir idola argenti sui et idola auri sui quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum Isa. 31:7
- ideo dispertiam ei plurimos et fortium dividet spolia pro eo quod tradidit in morte animam suam et cum sceleratis reputatus est et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogavit Isa. 53:12
- et cum adnuntiaveris populo huic omnia verba haec et dixerint tibi quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud quae iniquitas nostra et quod peccatum nostrum quod peccavimus Domino Deo nostro Jer. 16:10
- peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino exaratum super latitudinem cordis eorum et in cornibus ararum eorum Jer. 17:1
- tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis Jer. 18:23
- et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam Jer. 32:35
- in diebus illis et in tempore illo ait Dominus quaeretur iniquitas Israhel et non erit et peccatum Iuda et non invenietur quoniam propitius ero eis quos reliquero Jer. 50:20
- HETH peccatum peccavit Hierusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam eius ipsa autem gemens et conversa retrorsum Lam. 1:8
- et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster Bar. 3:8
- Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et iuge sacrificium, et peccatum desolationis, quae facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur? Dan. 8:13
- Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Dan. 9:24
- et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos Osee 10:8
- conligata est iniquitas Ephraim absconditum peccatum eius Osee 13:12
- verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini iudicio et virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel peccatum suum Mic. 3:8
- quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra furorem suum quoniam volens misericordiam est Mic. 7:18
- hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum Zach. 14:19
- ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur Mt. 12:31
- altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi Jn. 1:29
- respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati Jn. 8:34
- dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet Jn. 9:41
- si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo Jn. 15:22
- si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum Jn. 15:24
- respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet Jn. 19:11
- positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Acts 7:60
- beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum Rom. 4:8
- propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt Rom. 5:12
- usque ad legem enim peccatum erat in mundo peccatum autem non inputatur cum lex non est Rom. 5:13
- ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum Rom. 5:21
- non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius Rom. 6:12
- peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratia Rom. 6:14
- quid ergo dicemus lex peccatum est absit sed peccatum non cognovi nisi per legem nam concupiscentiam nesciebam nisi lex diceret non concupisces Rom. 7:7
- occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat Rom. 7:8
- ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit Rom. 7:9
- nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me et per illud occidit Rom. 7:11
- quod ergo bonum est mihi factum est mors absit sed peccatum ut appareat peccatum per bonum mihi operatum est mortem ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum Rom. 7:13
- nunc autem iam non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Rom. 7:17
- si autem quod nolo illud facio non ego operor illud sed quod habitat in me peccatum Rom. 7:20
- nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne Rom. 8:3
- si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem Rom. 8:10
- qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est Rom. 14:23
- fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat 1 Cor. 6:18
- stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex 1 Cor. 15:56
- eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso 2 Cor. 5:21
- aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis 2 Cor. 11:7
- ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen Heb. 12:1
- nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes Heb. 12:4
- dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem Jas. 1:15
- si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores Jas. 2:9
- scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi Jas. 4:17
- qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ipsius 1 Pet. 2:22
- si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est 1 Jn. 1:8
- omnis qui facit peccatum et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas 1 Jn. 3:4
- et scitis quoniam ille apparuit ut peccata tolleret et peccatum in eo non est 1 Jn. 3:5
- qui facit peccatum ex diabolo est quoniam ab initio diabolus peccat in hoc apparuit Filius Dei ut dissolvat opera diaboli 1 Jn. 3:8
- omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit quoniam semen ipsius in eo manet et non potest peccare quoniam ex Deo natus est 1 Jn. 3:9
- qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem petet et dabit ei vitam peccantibus non ad mortem est peccatum ad mortem non pro illo dico ut roget 1 Jn. 5:16
- omnis iniquitas peccatum est et est peccatum non ad mortem 1 Jn. 5:17
- sic zelabitur iustitia iniquitatem cum exornat se, et accusat eam in faciem, cum venerit qui defendat exquirentem omnem peccatum super terram. 4 Esd. 16:51