Haller's Concordance: PECORIBUS
- aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare Gen. 8:20
- separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino Ex. 13:12
- loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas Lev. 1:2
- quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret Lev. 1:10
- sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam Lev. 4:32
- sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus Lev. 7:26
- omne quod habet divisam ungulam et ruminat in pecoribus comedetis Lev. 11:3
- iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum Lev. 25:7
- tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus Num. 3:45
- quicquid primum erumpet e vulva cunctae carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias Num. 18:15
- et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis Num. 32:36
- urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis Num. 35:3
- locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet Dt. 12:21
- apothecas quoque frumenti vini et olei et praesepia omnium iumentorum caulasque pecoribus 2 Par. 32:28
- et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem 1 Esd. 1:4
- hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia quaeque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de praedationibus eorum Jud. 15:8
- septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum de armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent Ezec. 43:25
- omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes Ezec. 44:31
- et vovi illic ieiunium iuvenibus in conspectu Domini Dei nostri, ut quaererem ab eo bonum iter nobis et qui nobiscum erant ex filiis et pecoribus propter insidias. 3 Esd. 8:51
- et ex omnibus creatis volatilibus nominasti tibi columbam unam, et ex omnibus plasmatis pecoribus providisti tibi ovem unam, 4 Esd. 5:26