Haller's Concordance: PECTUSCULUM
- sumes quoque pectusculum de ariete quo initiatus est Aaron sanctificabisque illud elatum coram Domino et cedet in partem tuam Ex. 29:26
- sanctificabis et pectusculum consecratum et armum quem de ariete separasti Ex. 29:27
- tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti Lev. 7:30
- qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius Lev. 7:31
- pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel Lev. 7:34
- tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis in partem suam sicut praeceperat ei Dominus Lev. 8:29
- pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiae tuae tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israhel Lev. 10:14
- susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum Num. 6:20
- carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt Num. 18:18