Haller's Concordance: PECUNIAE
- tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes Gen. 45:23
- quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat addet quintam partem aestimatae pecuniae et possidebit eum Lev. 27:19
- cumque conplessent omnia opera detulerunt coram rege et Ioiadae reliquam partem pecuniae de qua facta sunt vasa templi in ministerium et ad holocausta fialae quoque et cetera vasa aurea et argentea et offerebantur holocausta in domo Domini iugiter cunctis diebus Ioiadae 2 Par. 24:14
- porro filii eius ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo et instauratio domus Dei scripta sunt diligentius in libro regum regnavitque Amasias filius eius pro eo 2 Par. 24:27
- reddite eis hodie agros suos vineas suas oliveta sua et domos suas quin potius et centesimam pecuniae frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis 2 Esd. 5:11
- sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam Pr. 7:20
- in risu faciunt panem ac vinum ut epulentur viventes et pecuniae oboedient omnia Eccl. 10:19
- templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium 2 Ma. 11:3
- ut quotquot transgressi fuerint legem, diligenter plectantur sive morte sive cruciatu sive etiam pecuniae multatione vel abductione. 3 Esd. 8:27