Haller's Concordance: PEDE
- ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede Gen. 32:31
- oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede Ex. 21:24
- si fracto pede si manu Lev. 21:19
- non misereberis eius sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges Dt. 19:21
- accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris sui Dt. 25:9
- dixit ergo propinquus Booz tolle calciamentum quod statim solvit de pede suo Ruth 4:8
- porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede 2 Ki. 9:13
- fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde aquae quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent Jud. 5:12
- convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in eo Ps. 66:6
- annuit oculis terit pede digito loquitur Pr. 6:13
- fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio Pr. 25:26
- quia haec dicit Dominus Deus pro eo quod plausisti manu et percussisti pede et gavisa es ex toto affectu super terram Israhel Ezec. 25:6