Haller's Concordance: ANGUSTIAM
- et locuti sunt invicem merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius cum deprecaretur nos et non audivimus idcirco venit super nos ista tribulatio Gen. 42:21
- narravit ergo Moses omnia filiis Israhel qui non adquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum Ex. 6:9
- deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israhel qua adtriverat eos rex Syriae 4 Ki. 13:4
- qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum Ps. 78:49
- inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris Ps. 107:39
- circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi Ps. 116:3
- dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii Wis. 5:3
- iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt. 4 Esd. 7:18