Haller's Concordance: PELLES
- et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim Ex. 25:5
- et pelles arietum rubricatas et ianthinas Ex. 35:7
- si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas Ex. 35:24
- et super quod ceciderit quicquam de morticinis eorum polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia et in quocumque fit opus tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et sic postea mundabuntur Lev. 11:32
- vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum Lev. 16:27
- sacerdotes vero pauci erant nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos donec impleretur opus et sanctificarentur antistites Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes 2 Par. 29:34
- et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum 2 Par. 35:11
- nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis Cant. 1:5
- dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende ne parcas longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida Isa. 54:2
- contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae Jer. 4:20
- tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas Jer. 10:20
- tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu Jer. 49:29
- qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper ossibus eorum Mic. 3:2
- pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae turbabuntur pelles terrae Madian Hab. 3:7