Haller's Concordance: ABSCONDITUS
- et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Ioatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est Judg. 9:5
- et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc responditque Dominus ecce absconditus est domi 1 Ki. 10:22
- absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendae et sedit rex ad comedendum panem 1 Ki. 20:24
- et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis 1 Ki. 26:1
- fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram 2 Par. 22:12
- Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus Ps. 38:9
- aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior Pr. 9:17
- melior est manifesta correptio quam amor absconditus Pr. 27:5
- astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia Pr. 27:12
- vere tu es Deus absconditus Deus Israhel salvator Isa. 45:15
- despectum et novissimum virorum virum dolorum et scientem infirmitatem et quasi absconditus vultus eius et despectus unde nec reputavimus eum Isa. 53:3
- Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. Dan. 13:37
- ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel Osee 5:3
- sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples 1 Pet. 3:4