Haller's Concordance: PEPERCISTI
- per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito Gen. 22:16
- quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri Jud. 13:25
- si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris Job 10:14
- sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent Wis. 12:8
- SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti Lam. 3:43
- quoniam vidi quomodo sustines eos peccantes et pepercisti impie agentibus, et perdidisti populum tuum et conservasti inimicos tuos, et non significasti 4 Esd. 3:30